The Skeireins Translation
by Hans F. Maßmann 1857 (see bibliography for details)
Ia:
'Qui intelligat aut requirat deum. Omnes declinaverunt:
simul inutiles facti sunt'. ac nunc sub mortis
ceciderunt judicium. Propterea venit communis omnium salvator, omnium peccata
ut expurgaret (= expiaret); non aequalis nec similis nostrae justitiae,
sed ipse justitia existens, ut mactans se pro nobis victimam
et sacrificium,[!] deo
mundi perficeret redemptionem (= reconciliationem). Quod igitur videns
Iohannes consilium, quod perfici debebat
Ib:
a
domino, vero dixit 'Ecce, [hic est] agnus
dei, qui tollit peccatum mundi.' Potuisset
quidem etiam sine hominis corpore, potestate solummodo divina liberare
omnes (e) diaboli vi; sed sciebat, tale potestate potentiae necessitatem
declaratam fore, neque amplius servatum iustitiae consilium, sed necessitate
se operaturum fuisse hominum salutem. Quum enim diabolus ab initio non
cogeret, sed deciperet
Ic:
hominem et per mendacium (= fraudem) illiceret ut transgrederetur legem,
id fuisset contra convenientiam, ut dominus veniens vi (= auctoritate)
divina et potestate eum liberaret et necessitate ad probitatem (= pietatem)
converteret. Nonne enim visus esset in iustitiae coercitione impedire (=
transgredi) consilium antea iam ab initio paratum (= statutum)? Decens
igitur erat potius, qui sua (= propria) voluntate obediissent diabolo ad
negligendam (= rumpendam) legem dei, ut ii iterum sua voluntate assentirent
Salvatoris doc-
Id:
trinae et aspernarentur pravitatem (= nequitiam)
ejus, qui prius decepisset, veritatis autem cognitio ad renovationem conversationis
(= vitae) in deo proponeretur. Propterea igitur etiam corpus hominis induit,
ut praeceptor nobis fieret iustitiae in deo. Sic enim debebat, ut imitarentur
suam sapientiam, etiam homines iterum invitare verbis atque operibus et
praeco fieri evangelii vitae (in deo). sed quia igitur legis coercitione(m)
non solum ...
IIa:
... fide(i) factus iam pro eo audet, tempore nempe passionis corporis,
post passionem aperte cum Iosepho sepeliens, (quo) probavit (= manifestavit)
se non avertisse (ab eo) propter magistratuum comminationem. Propterea
quoque Salvator nunc incipiens monstravit viam sursum ducentem in regnum
dei, dicens 'Amen amen, dico tibi, nisi quis
nascatur desuper, non potest videre regnum dei.'
IIb:
desuper autem
dixit sanctum et coelestem natum alterum per lavacrum (= baptismum) patiendum.
quod autem non intellexit Nicodemus, quia tunc primum audiebat a praeceptore.
quapropter dixit: 'Quomodo potest homo nasci,
adultus existens? num potest in uterum matris suae iterum introire et nasci?';
imperitus enim adhuc (existens) neque sciens consuetudinem et corporalem
(= naturalem) ex utero existimans ortum, in dubitationem cecidit; quapropter
dixit
IIc:
'Quomodo potest homo adultus existens nasci?
num potest in uterum matris suae rursus introire et nasci?'
Salvator autem, futuro eius iudicio cognito, et in fide progressus (eum)
facturum esse, interpretatus est ei, ut adhuc imperito, dicens: 'Amen
amen, dico tibi, nisi quis nascatur ex aqua et spiritu, non potest introire
in regnum dei'. Necessarium enim erat et conveniens
naturae, ut consilium baptismi
IId:
acciperet, quum quidem homo (ex) diversis naturis compositus sit (= constet),
(ex) anima scilicet et corpore; etiam alterum eorum visibile (existens),
alterum spirituale; ideoque apte in hac eorum ratione (= vestigio) etiam
duas nominavit res, suam utrique ad baptismi consilium, et visibilem quidem
aquam et rationalem spiritum, ut nempe hoc videntes.
IIIa:
'... quia aquae multae erant illic. et veniebant
et baptizabantur. nondum (enim) missus (= coniectus) fuerat in carcerem
Iohannes'. Id autem dicens Evangelista ostendit, munus ei datum
prope finem esse per Herodis consilium (perversum). At ante hoc (= antea)
quum uterque baptizaret et (uterque) suum commendaret baptismum, inter
se invicem disputarunt (= concertarunt) quidam nescientes, uter foret major.
'Igitur facta est quaestio
IIIb:
ex
(= a) discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione', quia iam
(= nunc) et corporis purificationum mutabatur mos et purificatio (= munditia)
in deo iubebatur, ne amplius iudaicis conspersionibus et perpetuis baptismis
(= lavacris) uti studerent (= usu militarent), sed Iohannem audirent, antecursorem
evangelii. Commendavit vero etiam dominus spiritualem baptismum; itaque
jure erat de purificatione quaestio mota; nam lex in peccatorum ... uno
IIIc:
statuebat cinerem vaccae combustae extra castra(mentationem); postea vero
illum in aquam iacientes (= iacerent) puram et hyssopo ac lana rubra (=
coccinea) adspergentes (= aspergerent), uti decebat memoriam deponere solitas
(?). Iohannes autem poenitentiae baptismum praedicavit et peccatorum remissionem
simpliciter resipiscentibus promisit; dominus autem ad remissionem delictorum
et(iam) beneficium sancti spiritus (et) dedit iis, ut filii regni divini
fierent,
IIId:
ita ut sit baptismus Iohannis in medio duorum positus, superans quidem
legis purificationem, sed minor multo evangelii baptismo, quapropter perspicue
nos docet dicens 'Ego quidem aqua vos baptizo, sed
qui post me venturus est, fortior me est, cuius ego non sum dignus, ut
(= qui) inclinatus solvam corrigiam calceamenti eius. ille autem vos baptiza(bi)t
(in) spiritu sancto'. Secundum consilium igitur ...
IVa:
'Hoc ergo gaudium meum impletum est: illum
oportet crescere, me autem minui.' Itaque quum discipuli eius de
purificatione cum Iudaeis disputarent et dicerent ei 'Rabbi,
qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic
baptizat et omnes veniunt (= eunt) ad eum. nesciebant adhuc munus
Salvatori datum, quapropter docet eos dicens: 'Illum
opportet crescere, me autem minui'. At consilium de eo factum ad
breve
IVb:
tempus recti usus erat et praeparans animos baptizatorum tradidit
evangelii praedicationi; sed domini doctrina, incipiens (= orta) ex Iudaea
per universum orbem crevit, ubique profecta usque hodie et aucta omnes
homines ad dei cognitionem ducens; quapropter etiam clarus existens maiestatem
domini gloriae nunciavit dicens: 'Qui desuper venit,
supra omnes est; non quo supra (omnes) existentem temere nuntiavisset,
sed etiam talem eius maiesta-
IVc:
tis vim indicavit ct coelestem ct desuper profectum dicens (= dixit),
se autem terrestrem et e terra loquentem. Quia naturâ homo erat,
sive sanctus sive prophetes existens et iustitiam testans, tamen de terra
erat et ex verbali natura loquens; verum hic de coelo
profectus, quamquam in corpore esse videretur, tamen supra
omnes est. 'Et quod vidit et audivit, hoc
testatur et testimonium eius nemo accipit.' Et quamvis
IVd:
de coelo in terram veniret propter hominum destinationem, tamen non eo
amplius terrestris erat nec e terra loquens, sed coelestia aperuit mysteria
(= secreta,), quae viderat et audiverat apud patrem. Haec igitur indicabantur
a Iohanne non eo solum consilio, ut domini magnificentiam (= maiestatem)
nuntiaret, sed ad diffamandam et vituperandam impiam (= abominabilem) contentionem
Sabellii et Marcelli, qui unum conati sunt dicere patrem
et filium, sed aliud (aliter) sanctus spiritus ...
Va:
...
omnem apud patrem honorem, ad omne opus unum
mandatum exspectat; sed quod (alterum) quidem diligentem, alterum vero
dilectum, alterum monstrantem (opera), alterum vero imitantem eius opera
(dicit), id vero indicavit sciens futurorum errorem, ut discerent inde
duas personas patris et filii profiteri neque (inter se) rixarentur: eoque
consilio, claro
Vb:
usus verbo, dixit 'Sicut enim pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et filius, quos vult, vivificat',
ut sua (= propria) voluntate et sua virtute, imitans eum qui prius vivificavit
mortuos, promittens (sese vivificaturum mortuos) incredulorum pugnacitatem
disputando obiurgaret 'Neque enim pater iudicat
quemquam, sed judicium omne dedit (= tradidit) filio'.
Si igitur unus et idem esset secundum Sabellii argumentum, diversis
significatus nominibus, quomodo iudicare et non
Vc:
iudicare
idem posset? non enim solum nominum immutatio duarum personarum diversitatem
demonstrat, sed multo magis operis documentum (= demonstratio, demonstrat)
alterum nempe neminem iudicare, sed tradidisse filio iudicii potestatem
atque hic accipit a(pud) patre(m) (illum) honorem et omne iudicium secundum
illius voluntaten exercet, ut omnes honorificent
filium, sicut honorificant patrem. Debemus
ergo omnes nos in tali et tam perspicua declaratione deo non genito tribuere
honorem
Vd:
et unigenito filio dei, deo existenti; itaque credentes honorem iam utrique
habeamus (= tradamus) iuxta (= secundum) dignitatem; nam hoc dictum 'Ut
omnes honorficent filium, sicut honorificant patrem',
non aequalem, sed similem honorem ut tribuamus nos docet. Et ipse Salvator
pro discipulis orans ad patrem dixit 'Ut ames
eos, sicut amas me':, non aequalem amorem,
sed similem per id significat. Eoque (modo?) ...
VIa:
...
minus perspicua fiebat necessario illius indicatio, ut ipse is dicit, 'Illum
oportet crescere, sed me minui'; quapropter quidem ad breve tempus
credentibus Iohannem audire placuit, sed post non multum (= paulo post)
oblitui eius partes tradiderunt; itaque bene eos monet dicens 'Ille
erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare (= gaudere)
ad horam (= tempus) in luce eius. Ego autem habeo testimonium maius Iohan-
VIb:
ne: opera enim, quae dedit mihi pater, ut
(ego) perficiam ea, ipsa (= haec) opera, quae ego facio, testimonium perhibent
de me, quia pater misit me'. Ille enim humanis verbis testans dubium
reddere (= perturbare) sensum (= conscientiam), quamquam verus existens,
imperitis poterat; at patris per mea opera testimonium omnem supra declarationem
humanitatis Iohannis irrefutabilem vobis praebere potest cognitionem; quia
omne verbum apud homines invita eius veritate potest diversitate immutari,
sed sancta opera
VIc:
irrefutabilia existentia, (quippe) manifestantia operantis (=
perficientis) iudicium, aperte significant, a patre missum esse (eum) de
coelo; quapropter dicit 'Et qui misit me pater, ipse
(= is) testimonium perhibet de me'. At varie et variis temporibus
patris de eo fiebat testimonium, modo per prophetarum verba, modo (vero)
per vocem de coelo, modo(que) per signa; sed quia his ita factis durius
eorum incredulorum fiebat
VId:
cor, propterea recte addidit dicens: 'Neque vocem
eius unquam audistis neque speciem eius vidistis; et verbum eius non habetis
manens in vobis; quia, quem misit ille, huic vos non creditis';
nam apud morigeros contemni non debet; sed alii etiam vocem eius audierunt,
alii (quidem) eius speciem viderunt: 'beati,
enimvero dixit, mundo (= puri) corde, quoniam
ipsi deum videbunt'. Et modo sicut pignus per ...
VIIa:
...
nullam domini scientis virtutem (= vim) et recordantis eius potentiam;
nec Petrus, sed etiam Andreas, qui dixit: 'Est puer
unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces'; similiter
ac Philippus vituperatus est, nihil sublime cogitans nec dignitatem (=
facultatem) magistri recordans, quapropter exclamavit dicens 'Sed
haec, quid sunt inter tantos?' Dominus autem auxilians (= descendens
ad) eorum pusillanimitatem
VIIb:
dixit 'Facite homines
discumbere: ii autem, quum foenum (= gramen)
multum esset in eo loco, multitudinem accumbere iusserunt, quinque millia
virorum, exceptis mulieribus et parvulis.' uti ad magnam coenam
accubuerunt, quum nihil aliud esset praeter (illos) quinque panes et duos
pisces; quos accipiens et gratias agens benedixit et tantillo satians (=
satisfaciens) eos (= eis) victu non solum sufficientiam necessitatis iis
prae-
VIIc:
buit, sed multo plus: quum comedissent (=
manducassent = coenati essent) multitudo inventa est ex (illis) panibus,
duodecim sportae plenae, quae supererat. 'Similiter
(= Pariter) et ex piscibus, quantum volebant'. Neque igitur in panibus
solis suae virtutis amplitudinem (= abundantiam) ostendit, sed etiam in
piscibus. quantum enim necesse erat fieri (= parari), ita ut unusquisque
quantum vellet acciperet, ille fecit, nec ullius rei inopia (= detrimentum)
(huic) multitudini ut esset perfecit. sed etiam
VIId:
inde multo magis discipulis satisfecit et alios monuit animadvertere illum
fuisse eundem, qui in solitudine quadraginta annos patres eorum nutrivisset.
'Ut autem impleti (= saturi facti) sunt, dixit discipulis
suis 'Colligite, quae superaverunt (= relicta)
fragmenta, ne pereant (= ne quid pereat).
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos
fragmentorum ex quinque (illis) panibus hordeaceis et duobus piscibus,
quae superfuerunt his (, qui manducaverant).
VIIIa:
...
sed nemo misit (= iniecit) super eum manus';
quia sancta enim eius virtus invisibiliter pravitatem eorum adhuc differebat
(= discernebat) nec permittebat ante tempus se capere. 'Venerunt
ergo ministri ad pontifices summos et Pharisaeos, et dixerunt eis illi
"Quare non adduxistis illum?"
Responderunt autem ministri dicentes, nunquam (sic) locutus est homo, sicut
hic homo'. Haec autem
VIIIb:
responsio obiurgationi, imo condemnationi eorum incredulitati erat (= evasit).
Responderunt enim illis inclamantibus (= increpantibus) se, cur non adduxissent
eum, non respicientes illorum pravitatem inclamantium se, sed magis admirati
domini doctrinam aperte in omnibus hominibus futuram (= existere) putaverunt;
illi autem ob pravitatem suam audaciam eorum non perferentes odiose (=
iracunde) responderunt iis dicentes 'Numquid et vos
VIIIc:
seducti (= decepti) estis? Numquid ullus ex
principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis? Sed turba (= plebs) haec,
quae non novit legem, maledicti sunt.' Ea autem cum acerbitate iracundiaelocuti
sunt, quod mentientes deprehendeabantur, ne ullum principum aut Pharisaeorum
credidisse ei, quum Nicodemus secundum consilium dei veniret ad eum noctu
et audacter pro veritate certaret contra illos et diceret 'Num
lex nostra iudicat hominem' etc.?
VIIId:
quum illi dicerent, ne ullum (= neminem) principum
et Pharisaeorum ei credidisse, non considerantes (= considerabant),
illum quidem (= verius) Pharisaeum esse et principem Iudaeorum et solum
principem sign(ific)atum de maledictis, credentem
domino, ad obiurgationem illorum pravitatis pro eo locutum: qui vero non
perferentes hanc obiurgationem responderunt dicentes 'Numquid
et tu e Galilaea es? Scrutare et vide, quia propheta a Galilaea, non surgit.'
back