The Skeireins Translation by Hans F. Maßmann 1834 (see bibliography for details)
Ia: si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt. simul inutiles facti sunt, ac jam sub mortis inciderunt iudicium. Propterea venit communis omnium Salvator, omnium peccata expurgaturus. haud aequalis nec similis nostrae justiciae, sed ipse justicia ô:n, ut offerens se pro nobis victimam et sacrificium Deo mundi efficeret redemptionem. Quod nunc (erat) videns Iohannes id quod perficiendum erat
Ib: a Domino propositum, cum veritate dixit: íde ho ámnos toû theoû, hò aíro:n té:n hamartían toû kósmou. Potuisset quidem et sine hominis corpore, vi tantum divina exsolvere omnes ex diaboli tyrannide. sed sciens quod tali vi majestatis coactus designatus fuerit, haud quoque amplius dilatavit justiciae munus. At coactu operatus fuisset hominum salvationem, cum nec diabolus ab initio cogisset, sed seduxisset
Ic: (solum) hominem ac per mendacium illexisset ut praeteriret mandatum. Hoc vero fuisset contra aptum, si Dominus, veniens auctoritate divina, et vi illum solvisset et coactu ad pietatem convertisset. Minime visus enim fuisset in justiciae angustiam transgredi antea jam ab initio paratam destinationem. Convenit ergo magis, qui propria voluntate obedierant diabolo in rumpendo mandato Dei, eos iterum propria voluntate subjectos fieri, Salvatoris doc-
Id: trina(e), et abhorrere a nequitia ejus, qui prius seducerat, ac veritatis cognitionem ad iteratum initium in Deo (d)efunctorum exhibere. Propterea ergo et corpus hominis induit, ut doctor nobis fieret justiciae in Deo. tali enim modo debuit ad similem suae sapientiam et homines iterum invitare verbis atque factis et nunciator fieri evangelii mortuorum. Sed quia legis angustiam non solum ...

IIa: ... fide(i) fiens jam pro eo audet. in tempore enim passionis corpus ejus post passionem publice cum Josepho sepeliit manifestans quod non avertisset sese per praefectorum minas. Propterea et Salvator, dum adhuc incepit, designavit tè:n supra ducentem in regnum Dei viam dicens: Amè:n Amè:n légo: soi, eàn mé: tis genne:thê:iáno:then, ou dýnatai ideîn tè:n basileían toû theoû.
IIb: Desursum vero nominavit sanctam et coelestem nativitatem alteram per baptismum suscipiendam. Hoc vero non intellexit Nicodemus, quia tunc primum audivit ex Magistro. propterea dixit: pô:s dýnatai ánthro:pos genne:thê:nai géro:n ô:n; mè: dýnatai eis tè:n koilían tê:s me:tròs autoû deúteron eiseltheîn kaì genne:thê:nai? Nondum enim cognoverat nec scivit consuetudinem et carnalem ex ventro putans nativitatem in dubitationem incidit. Propterea dixit:
IIc: Quomodo potest homo, cum sit senex, renasci? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Sed Salvator futurum intellectum ejus (prae)videns et quod in fide incrementum cepit, interpretatus est illi uti adhuc inscio dicens: Amè:n amè:n légo: soi, eàn mé: tis genne:thê:i ex hýdatos kaì pneúmatos, ou dýnatai eiseltheîn eis t[è:n] b[asileían] t[oû] th[eoû]. Necessarium enim erat et conveniens naturae institutum baptismi
IId: accipere, quia enim homo ex diversis naturis compositus est, ex anima nempe et corpore, atque altero eorum visibili (óntos) altera vero spirituali. Ideoque apt(issim)e ligavit eorum nexum ac duas nominavit substantias, propriam ambabus, ad baptismi officium: et visibilem nempe aquam et rationabilem spiritum, ut quidem id videre

IIIa: hóti pólla hýdata ê:n ekeî. kaì paregénonto kaì ebaptízonto. oúpo: gàr ê:n beble:ménos eis tè:n phylakè:n ho Io:ánne:s
Hoc autem dicens Evangelista manifestavit, quod vocationis tempus pro illo prope finem erat per Herodis perversumconsilium. Sed ante hoc cum ambo baptizarent et uterque suum commendaret baptismum, inter se invicem concurrebant aliqui non discernentes, cujus caussa esset major. Hinc egéneto oûn zé:te:sis
IIIb: ek tô:n mathe:tô:n Io:ánnou metà Ioudaío:n perì katharismoû; quia jam et corporis purificationum immutabator mos et purificatio in Deo jubebatur. non amplius judaicarum aspersionum et perpetuarum baptizationum usu militarent, sed Iohannem audiebant praecursorem Evangelii. Erat autem et Dominus spiritualem commendans baptismum; ita ut de jure fuerit de purificatione quaestio commota, quoniam lex "haud praecautorum" de peccatorum uno
IIIc: constituit cinerem vaccae combustae extra castra(mentationem). Postea vero illum in aquam jaciebant puram  et hyssopo et lana coccinea contegebant, sicuti decebat superbiam cogitantes. Johannes autem poenitentiae baptismum praedicavit, et peccatorum remissionem simplici corde se convertentibus promisit; Dominus vero super remissionem peccatorum et(iam) donum sancti spiritus, et perhibens illis, ut filii regni fierent;
IIId: ita ut sit baptismus Johannis in medio amborum (po)situs, superans quidem legis purificationem, sed multo minor Evangelii baptismo. qua de re lucide nos docet optima: egò: mèn hýdati baptízo: hymâs; ho de opíso: mou erchómenos ischyróterós mou estìn, hoû ouk eimì hikanòs, hína kýpsas lýso: tòn hímanta toû hypodé:matos autoû. autòs dè hymâs baptízei en pneúmati hagío:i. In destinato ergo tempore ...

IVa: haúte: oûn he: charà he: emè: peplé:ro:tai. ekeînon deî auxánein, emè dè elattoûsthai.
Cum autem discipuli ejus de purificatione ex Judaeis quaerentes eîp[o]n autô:[i]Rhabbì, hòs ê:n metà soû péran toû Iordánou, hô:i sý memartýre:kas, íde hoûtos baptizei  kaì pántes érchontai pròs autòn, nondum cognoscentes quae (essent) circa Salvatorem. propterea docet eos dicens: Illum oportet crescere, sed me minui.
Attamen praedestinatum ejus munus in brevi
IVb: temporis spatio omnino utile erat et praeparans animos baptizatorum tradidit Evangelii praedicationi.
Domini vero doctrina, incipiens ex Judaea, etiam per universum terrarum orbem crevit ubicumque proficiens usque hodie et (sese) augens, omnium gentium homines ad Dei cognitionem trahens. Propterea et claro modo magnificentiam gloriae D[omi]ni notificavit dicens: ho áno:then erchómenos epáno: pánto:n estín; non quod supra viventem inaniter notificasset, sed etiam tantam ejus magni-
IVc: ficentiae vim indicavit et coeligenam et desursum venientem nominans, se autem ek tê:s gê:s ónta  kaì ek tê:s gê:s laloûnta?quia natura homo erat; (quamquam) et sanctus et propheta ô:n et justitiae testimonium perhibens, sed de terra erat atque ex verbi natura loquens: Sed ho áno:then erchómenos, etsi in corpore vivens videbatur, tamen epáno: pánto:n estín. kaì hò heó:rake kaì é:koue, toûto martyreî; [kaì] tè:n martyrían autoû oudeìs lambánei. Et licet
IVd: de coelo in terram pro hominum fortuna venerit, tamen nequaquam terrestris erat nec de terra loquens, sed coelestia tradens secreta, quae viderat et audierat apud patrem.
Haec ceterum insignita erant a Johanne non ad hunc solum finem, ut Domini majestatem notificaret, sed ad increpandam (etiam) et castigandam impiam contentionem Sabellii ac Marcelli, qui unum auserunt nominare Patrem et Filium; alter autem sanctus Spi(ritus...

Va: ... apud patrem honoris, ad quidque operum un(ic)um mandatum exspectat, sed quod (alterum) amantem, alterum vero amatum, alterum monstrantem, alterum vero similia facientem illius operibus (nominat) - hoc quidem elocutus est praesciens futurorum errorem, ut discerent ex duplici facie Patris et Filii confiteri nec disputarent. ad quem finem claro
Vb: usus verbo dixit:  hô:sper gàr ho patè:r egeírei toùs nekroùs kaì zo:opoieî; hoúto:s kaì ho hyîos, hoús thélei, zo:opoieî, (ita) ut propria voluntate ac propria vi, similis illi, qui antea suscitaverat mortuos, promittens - incredulorum temeritatem reprehendens increparet. oudè ho patèr krínei oudéna; allà tè:n krísin pâsan dédo:ke tô:i hyío:i. Si vero unus ac idem esset secundum Sabellii argumentum, diversis designatus nominibus, quomodi judicare ac non
Vc: judicare idem posset? non enim solum nominum commutatio duarum personarum diversitatem demonstrat, sed multo magis operis manifestatio, alterum nempe neminem judicantem, sed tradentem Filio judicii potestatem, atque hic sumens a(pud) patre(m) honorem omne judicium ex ejus voluntate agit. hína pántes timô:si tòn hyiòn, kathò:s timô:si tòn patéra. Debemus ergo omnes nos ob tale ac tam manifestum argumentum Deo non genito tribuere honorem
Vd: et unigenito Dei Filio, qui Deus est, observare. ita tamen, ut credentes honorem jam utrique reddamus juxta dignitatem, quoniam verbum: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem, non aequalem, sed similem honorem reddere nos docet. Atque ipse Salvator pro discipulis precans ad Patrem dixit: Ut e:gapé:sas autoùs, kathò:s emè e:gapé:sas. non aequalem amorem, sed similem per illud designat; eodemque ...

VIa: ..., (eo) inclarius fiebat ex necessitate illius argumentum, sicut ipse ille dicit: Illum opportet crescere, me autem minui. quia nempe ad breve temporis spatium credituri Johanni audientes videbantur; sed post non multum super monitionem ejus partes reliquerunt, si quidem optime eos monet dicens: ekeînos ê:n ho lýchnos [ho kaiómenos] kaì phaíno:n, hymeîs dè e:thelé:sate agalliathê:nai pròs hó:ran en tô:i pho:tì autoû. egò: dè écho: tè:n martyrían meízo: toû Ioán-
VIb: nou; tà gàr érga, hà édo:ké moi ho patè:r hína teleió:so: autà, autà tà érga, há [ego:] poiô:, martyreî perì emoû, hóti ho paté:r me apéstalke. Ille enim humanis verbis testimonium perhibens dubius videbatur, quamquam verax, non cognoscentibus vim; sed Patris per mea opera testimonium, omnino superans argumentum humanitatis Johannis, irrefutabilem vobis praebere potest cognitionem, quoniam unum quodque verb(or)um apud homines in filio pot(ens) est diversitatem immutare, sed sacra opera
VIc: (quia) haud negata manifestantia operantis sensum, praeclari modo ostendunt, quod a Patre missus fuerat de coelo. propterea dicit:  kaì ho pémpsas me patè:r autòs memartýre:ke perì emoû. Sed varium et variis temporibus Patris de illo perhibitum est testimonium, quandoque per prophetarum verba, quandoque per vocem (d)e coelo, quandoque vero per signa; sed quia ejusmodi factis durius incredulorum fiebat
VId: cor, idcirco juste perrexit dicens: oúte pho:nè:n autoû ake:kóate pó:pote, oúte eîdos autoû heo:rákate. kaì tòn lógon autoû ouk èchete ménonta en hymîn, hóti hón apésteilen ekeînos, toúto:i hymeîs ou pisteúete; quoniam subjectis aspernari fas non est. Sed aliqui etiam vocem ejus audierunt, aliquique ejus faciem viderunt. makárioi nempe ait hoi katharoì tê:i kardíai; hóti autoì tòn theòn ópsontai. Ac jam proinde sicut pignus per ...

VIIa: null.. cognoscentis Domini vim et reminiscentis sese de ejus potestate. nec Petrus, sed etiam Andreas, qui dixit: ésti paidárion hén hô:ide, hó échei pénte ártous krithínous kaì dýo opsária; similiter ac Philippus arguitur, nihil magni cogitans nec dignum magistro reminiscens. quapropter respondit dicens: allà taûta tí estin eis tosoútous? Sed D[ominus] auxilians eorum pusillanimitatem
VIIb: dixit: poié:sate toùs anthró:pous anapeseîn; (ê:n dè chórtos polýs en tô:i tópo:i. anépeson oûn) hoi ándres; tòn arithmòn ho:seì pentakischílioi cho:rìs gynaikô:n kaì paidío:n. uti ad magnam coenam discubuerunt, cum jam nihil aliud (ibi) esset super istos quinque panes et duos pisces; quos accipiens kaì eucharisté:sas eulóge:se et tanto sufficiens eos victu, non solum sufficientiam necessitatis iis di-
VIIc: édo:ke, sed multo majorem. post quam coenam copia inventa est (horum) panum duodecim cophini pleni (eorum) quae superaverant. homoío:s kaì ek tô:n opsarío:n, hóson é:thelon. Neque enim in panibus solum suae majestatis abundantiam monstravit, sed etiam in piscibus. quantum enim eorum erat parandum, ita ut unicuique, quantum volebat, apprehendendum esset, is effecit, nec in ullo inopiam multitudini fieri permisit; sed
VIId: adhuc multo magis per hoc discipulos gaudio implevit et ceteros monuit animadvertere, quod ipse erat idem ille, qui in eremo quadraginta (per) annos patres eorum nutriverat. hô:s dè eneplé:sthe:san, légei toîs mathe:taîs hautoû; synagágete tà perisseúsanta klásmata, hína mé: ti apóle:tai. syné:gagon oûn kaì egémisan dó:deka kophínous klasmáto:n ek tô:n pénte árto:n tô:n krithíno:n et duobus piscibus, há eperísseuse toîs ...


VIIIa: ... oudeìs epébalen ep'autòn tàs cheîras. quia sacra enim ejus vis invisibiliter nequitiam eorum adhuc permeabat nec permittebat ante tempus se haberi. ê:lthon oûn hoi hype:rétai pròs toùs archiereîs kaì Pharisaí[o]ous; kaì eîpon autoîs ekeînoi: diatí ouk e:gágete autón? apekríthe:san hoi hype:rétai dicentes, quod oudépote (hoúto:s) elále:sen ànthro:pos, hó:s hoûtos ho ánthro:pos. Haec autem
VIIIb: responsio in reprehensionem, imo in detestationem istorum incredulitati evasit; responderunt enim istis invocantibus sese, qua de re non adduxerint illum, non timentes istorum nequitiam jubentium sibi, sed potius admirati Domini doctrinam manifeste in omnibus hominibus pergere computaverunt. Sed illi ex nequitia sua audaciam eorum non tolerantes (cum) ira apekríthe:san contra eos dicentes: : kaì hymeîs
VIIIc: pepláne:sthe? Mé: tis ek tô:n archónto:n epísteusen eis autòn? è: ek tô:n Pharisaío:n? all' ho óchlos (hoûtos), ho mè: ginó:sko:n tòn nómon, ep[ikat]áratoí eisi. Haec vero ex acerbitate irae locuti sunt. qua in re mentientes reperiuntur, quod nullus ex principibus aut ex Pharisaeis crediderit in eum, cum Nikóde:mos secund[um] praedestinationem Dei elthò:n nyktòs pròs autòn cum audacia pro veritate argumentatus sit iis: mè: ho nómos krínei tòn ánthro:pon ...
VIIId: illi vero dixerint, quod nullus ex princibus ac Pharisaeis in illum crederet, non cogitantes, quod hic verus Pharisaeus erat et judex Judaeorum, atque unicus principum exceptus ex maledictis erat credens in D[ominu]m, ad increpandam illorum nequitiam pro illo loquens. Sed illi non sustinentes increpationem apekríthe:san kaì eîpon (autô:i): : kaì sý ek tê:s Galilaías eî? er[e]úne:son kaì íde, hóti ...


finis, haud finitus                                                        back