The Skeireins Translation by Ernst F. Bernhardt (see bibliography for details)
Ia: (Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est) intelligens aut requirens deum. omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, iamque sub mortis ceciderunt iudicium. propterea venit communis omnium salvator, omnium peccata abluiturus, qui non aequalis nec similis nostrae iustitiae, sed ipse iustitia erat, ut, tradens se pro nobis oblationem et hostiam deo, huius mundi operaretur redemptionem. hoc igitur videns Iohannes, id quod perficiendum
Ib: erat a domino consilium, vere dixit Ecce, hic est agnus dei, qui tollit peccatum mundi. potuisset quidem etiam sine hominis corpore, potestate tantummodo divina, solvere omnes ex diaboli dominatione, sed sciebat futurum fuisse, ut tali potestate virtutis necessitas exhiberetur neque amplius servaretur iustitiae consilium, sed necessitate effecisset hominum salvationem.  profecto enim diabolo ab initio non cogente sed decipiente
Ic: hominem et per mendacium incitante ad transgrediendam legem, hoc fuisset contra ac decebat, dominum venientem vi divina ac potestate eum solvere et necessitate ad pietatem convertere: nonne enim videretur tum in iustitia extorquenda transgredi illud antea iam ab initio constitutum consilium? decebat igitur potius eos qui sua sponte oboediebant diabolo ad transgrediendam legem dei, hos rursus sua voluntate assentiri salvatoris doctrinae
Id: et aspernari nequitiam eius qui prius decepisset, veritatis autem cognitionem ad renovationem divinae vivendi rationis institui. propterea igitur etiam corpus hominis sumpsit, ut praeceptor nobis fieret iustitiae quae ad deum est. sic enim debebat, ut similes faceret suae sapientiae, et homines iterum invitare verbis et factis et nuntius fieri evangelicae vivendi rationis. sed quoniam legis coercitio non solum conversioni ...

IIa: ... sua fide factus iam pro eo audacter se gerit, tempore scilicet passionis, corpus eius post passionem cum Iosepho sepeliens, manifestans se non defecisse propter principum minas. propterea etiam salvator, etiamtum simul incipiens, indicavit sursum ferentem in regnum dei viam dicens Amen amen dico tibi, nisi qui nascitur desuper, non potest videre regnum dei.
IIb: 'desuper' autem dixit illam sanctam et caelestem genituram alteram per lavacrum pati. hoc autem non intellegebat Nicodemus, propterea quod tunc primum audiebat a magistro; ideo dixit Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae iterum introire et nasci? ignarus enim cum etiamtum esset neque nosset consuetudinem et corporalem ex utero in mente habens genituram, in dubitationem incidit. propterea dixit Quo-
IIc: modo potest homo, cum senex sit, nasci? numquid potest in ventrem matris suae iterum introire et nasci? at salvator futuram destinationem eius videns et in fide profecturum esse, interpretatus est ei ut etiamtum ignaro dicens Amen amen dico tibi, nisi qui nascitur ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. opus enim erat et conveniens naturae, ad dispensationem
IId: baptismatis recipiendam, aquam et spiritum accipere. nam homine e diversis naturis fabricato, ex animo scilicet et corpore, cumque alterum ex his visibile, alterum autem spirituale sit, ideo convenienter horum vestigia secutus etiam duas nominavit res, propriam utrique ad baptismatis dispensationem, et visibilem aquam et praeditum ratione spiritum, nimirum ut hoc videre ...

IIIa: ... (aquae) multae erant ibi; et aderant et baptizabantur; nondum enim coniectus erat in custodiam Iohannes. hoc autem dicens evangelista indicavit dispensationem de eo prope finem fuisse propter Herodis insidias. sed antea, ambobus baptizantibus et utroque suum commendante baptisma, inter se invicem disputabant quidam, nescientes uter futurus esset maior. deinde autem facta est quaestio
IIIb: a discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione, propterea quod iam etiam corporis purgationum mutatus erat mos et divina puritas imperata erat, ne postea iudaicis aspersionibus et baptismatis perpetuo uti solliciti essent, sed Iohannem audientes praecursorem evangelii poenitentiam agerent. commendabat autem etiam dominus spirituale baptisma, itaque iure est de purificatione quaestio mota; nam lex ab imprudentibus commissorum delictorum unius
IIIc: purgationem constituit, cineribus vaccae combustae extra moenia; postea autem hos in aquam coniciebant puram atque hyssopo lanaque rubra adspergebant, sicut conveniebat oblivisci studentibus. at Iohannes poenitentiae baptisma praedicavit et delictorum veniam sincere se convertentibus promisit, domini autem baptisma, praeter dimissionem peccatorum, etiam donationem sancti spiritus, etiam (hoc) donans iis ut filii regni fiant;
IIId: ut sit baptisma Iohannis in medio e duorum positum, exsuperans quidem legis purificationem, sed minus multo evangelii baptismate. propterea perspicue nos docet dicens Equidem in aqua vos baptizo; sed qui post me venit, fortior me est, cuius ego non sum dignus qui procumbens solvam corrigiam calceamenti eius; ille vero vos baptizabit in spiritu sancto. ex dispensatione igitur ...

IVa: Hoc ergo gaudium meum impletum est; illum oportet crescere, me autem minui. itaque discipulos suos, de purificatione cum Iudaeis quaerentes et dicentes ipsi Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum, etiamtum ignorantes de salvatore, propterea docet eos dicens Illum oportet crescere, me autem minui. at dispensatio de eo constituta ad
IVb: breve tempus quidem utilis fuit, et praeparans animos baptizatorum tradidit evangelii praedicationi. domini autem institutio incipiens a Iudaea vel per omnem orbem terrarum crevit, per omnem locum crescens usque ad hoc tempus et proficiens, omnes homines ad dei cognitionem ducens, quia perspicua est. propterea etiam magnitudinem domini gloriae notificavit dicens Qui desuper venit, super omnes est. Non quod superantem temere notificaverit, sed etiam tantam eius
IVc: magnitudinis potentiam indicavit, et coelestem et desuper degressum dicens, se autem terrestrem et ex terra loquentem, propterea quod natura homo fuit, sive sanctus sive propheta erat et iustitiam testificabatur, attamen ex terra fuit et ex verbali natura loquens; sed qui ex coelo venit, etiamsi in corpore esse videbatur, tamen super omnes est. Et quae vidit et audivit, ea testatur; et testimonium eius nemo accipit. atque etsi e
IVd: coelo in terram propter hominum dispensationem venit, tamen non idcirco terrester fuit neque ex terra loquens, sed coelestia tradens mysteria, quae viderat et audiverat apud patrem. haec igitur indicabantur a Iohanne, non ideo tantum, ut domini magnitudinem notam faceret, sed ad notandam et confutandam illam impiam controversiam Sabellii et Marcelli, qui unum ausi sunt dicere patrem et filium; aliud vero sanctus spiritus ...

Va: ... ut particeps sit secundum patrem honoris, in omni opere unum praeceptum exspectat. quod vero alterum quidem diligentem, alterum autem dilectum, alterum monstrantem, alterum autem imitantem illius opera dicit, hoc vero indicavit sciens futurorum errorem, ut discant ex eo duas personas patris et filii profiteri neve rixarentur. secundum hoc vestigium perspicuo
Vb: usus verbo dixit Sicut enim pater excitat mortuos et vivificat, sic etiam filius quos vult vivificat, ut, sua voluntate et sua potentia imitans eum qui prius vivificavit mortuos, ipsum vivificaturum mortuos pollicitus incredulorum pugnacitatem increpans corriperet. neque pater iudicat quemquam, sed iudicium omne tradidit filio. quodsi unus idemque esset secundum Sabellii declarationem, diversis significatus nominibus, quomodo iudicare et non
Vc: iudicare idem posset? neque enim tantum nominum commutatio duarum personarum diversitatem ostendit, sed multo magis operis argumentum, alterum quidem neminem iudicantem, sed tradentem filio iudicii potestatem; atque ille accipit secundum patrem honorem et omne iudicium secundum illius voluntatem facit, ut omnes honorent filium, sicut honorant patrem. debemus igitur omnes nos, in tali ac tam manifesta declaratione, deo non genito opponere genitum
Vd: et unigenitum filium dei deum agnoscere, ut credentes honorem iam utrique tribuamus secundum dignitatem; nam illud dictum Ut omnes honorent filium, sicut honorant patrem non parem sed similem honorem tribuere nos docet. atque ipse salvator, cum pro discipulis precans patris dixit Diligis eos, sicut diligis me, non parem dilectionem sed similem ea re significat. eodem modo ...

VIa: ... minus illustris facta est necessario illius praedicatio, sicut ipse dicit Illum oportet crescere, me autem minui, quapropter igitur ad breve tempus credere in Iohannem audientes visi sunt, sed haud multo post oblivioni eius res tradiderunt; itaque recte eos admonet dicens Ille fuit lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius. ego autem habeo testimonium maius illo
VIb: Iohanne; opera enim quae dedit mihi pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me quia pater me misit; ille enim humanis verbis testificans, perturbare conscientiam, quanquam verax erat, ignorantibus poterat; at patris per mea opera testimonium omnem supra demonstrationem humanae naturae Iohannis irrefutabilem vobis praebere potest cognitionem. nam quodvis verbum apud homines acceptum potest immutatione depravari, sed sancta opera,
VIc: cum irrefutata sint, manifestant operantis destinationem, perspicue declarantia a patre missum esse de caelo. propterea dicit Et qui misit me pater, ipse testimonium perhibet de me. vario autem modo et variis temporibus patris de eo factum est iudicium, nunc per prophetarum verba, nunc per vocem de caelo, nunc per prodigia; sed quia his ita factis durius incredulorum fiebat
VId: cor, ideo iure addidit dicens Neque vocem eius unquam audistis, neque speciem eius vidistis, et verbum eius non habetis manens in vobis, quoniam quem misit ille, ei non creditis. nam apud oboedientes futurum non est ut despiciatur, sed quidam et vocem eius audiverunt, quidam autem eius speciem viderunt. Beati enim, inquit, mundi corde, quia hi deum videbunt. Ac iam proinde pignus per ...

VIIa: ... non fit mentio ulla cognoscentis domini virtutem et perpendentis eius potestatem; nec Petrus solus sed etiam Andreas qui dixerat Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, similiter ac Philippus coargitur nihil magni sensisse neque dignitatem magistri perpendisse, quare exclamavit dicens Sed hoc quid est inter tam multos? sed dominus accommodans se ad eorum puerilitatem
VIIb: dixit Facite homines discumbere. illi autem, cum foenum multum esset in eo loco, multitudinem discumbere fecerunt, quinque milia virorum praeter mulieres et pueros. sicut in magna coena discubuerunt, cum non esset aliud quidquam praeter quinque panes et duos pisces, quos accipiens et grates agens benedixit, et tantulo satians eos victu, non solum sufficientiam necessitatis eis
VIIc: praebuit, sed multo plus. posteaquam coenavit multitudo, inventum est ex illis panibus duodecim cophini pleni quod supererat. Similiter autem etiam piscium quantum voluerunt. neque enim in panibus solis suae potentiae magnitudinem ostendit, sed etiam in piscibus: tantum enim paravit eos fieri, ut unicuique tantum, quantum volebat accipere eorum, faceret, neque ulla in re inopiam multitudini esse fecit. sed
VIId: praeterea multo magis discipulis satisfecit, et alios commonefecit intellegere se esse eundem qui in deserto quadraginta annis patres eorum nutrivit. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis Colligite quae superaverunt fragmenta, ne quid pereat. collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus, quae superfuerunt his manducantibus ...

VIIIa: ... [ne]mo imposuit in illum manus, sancta scilicet eius potentia invisibiliter nequitiam eorum etiamtum dissolvente neque patiente ante tempus se comprehendi. Venerunt ergo ministri ad summos pontifices et Pharisaeos, tum dixerunt eis illi Quare non adduxistis eum? responderunt autem ministri dicentes quia nunquam locutus est homo sicut hic homo. hoc autem
VIIIb: responsum refutationi, imo potius comdemnationi illorum incredulitati factum est. responderunt enim illis increpantibus se quod non adduxerant eum, non respicientes illorum nequitiam increpantium se, sed potius admirantes domini doctrinam aperte in omni hominum genere praestare existimaverunt. sed illi, propter nequitiam suam fiduciam eorum non tolerantes, cum ira responderunt contra eos dicentes Numquid et vos
VIIIc: seducti estis? Ecce num quisquam principum credidit ei aut Pharisaeorum? sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. haec autem cum acerbitate irae locuti sunt; qua in re mentientes inveniuntur, neminem principum aut Pharisaeorum credidisse ei, siquidem Nicodemus ex consilio dei venerat ad eum noctu, et cum confidentia pro veritate contendit et dixit eis Numquid lex nostra iudicat hominem?
VIIId: illis dicentibus neminem principum aut Pharisaeorum credidisse, non cogitantes illum vere Pharisaeum esse et decurionem Iudaeorum et unum inter potentes selectum ex maledictis esse credentem domino et ad confutandam illorum nequitiam pro eo loquentem. Sed illi non tolerantes correptionem responderunt dicentes Num etiam tu e Galilaea es? scrutare et vide (prophetam a Galilaea non surgere).

                                                                          back